|
PROPHETIA AMOS
1 1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae
vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii
Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum. 2 Et dixit:
Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent
pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli . 3 Haec dicit
Dominus: Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum
non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad, 4
mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad; 5 conteram
vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem
sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir , dicit
Dominus. 6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem
perfectam, ut traderent eam in Edom, 7 mittam ignem in murum
Gazae, et devorabit aedes eius; 8 disperdam habitatorem de
Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super
Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum , dicit Dominus
Deus. 9 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem
perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, 10 mittam
ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius . 11 Haec dicit
Dominus: Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non
revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et
violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et
indignationem suam servaverit usque in finem, 12 mittam ignem in
Theman, et devorabit aedes Bosrae . 13 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non
revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum
terminum suum, 14 succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes
eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae; 15 et
ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul
, dicit Dominus.
2 1 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus
Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa
regis Edom usque ad cinerem, 2 mittam ignem in Moab, et devorabit
aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce
tubae; 3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo , dicit Dominus. 4 Haec dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non
revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non
custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant
patres eorum C 5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem
. 6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento
iustum et pauperem pro calceamentis; 7 qui contriverint super
pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et
filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum
meum; 8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne
altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. 9 Ego autem
exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut
altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram
fructum eius desuper et radices eius subter. 10 Ego ascendere vos
feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta
annis, ut possideretis terram Amorraei; 11 et suscitavi de filiis
vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita
est, filii Israel?, dicit Dominus. 12 Et propinastis nazaraeis
vinum et prophetis mandastis dicentes: Ne prophetetis. 13 Ecce
ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum
feno; 14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem
suam, et robustus non salvabit animam suam; 15 tenens arcum non
stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non
salvabit animam suam, 16 et fortissimus corde inter robustos nudus
fugiet in illa die , dicit Dominus.
3 1 Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos,
filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti,
dicens: 2 Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus
terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. 3
Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint? 4 Numquid rugiet leo
in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem
de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? 5 Numquid cadet avis
super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra,
antequam quid ceperit? 6 Si clanget tuba in civitate, populus non
expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? 7
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad
servos suos prophetas. 8 Leo rugit, quis non timebit? Dominus
Deus locutus est, quis non prophetabit? 9 Auditum facite in aedibus
Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: Congregamini super
montes Samariae; et videte insanias multas in medio eius et
oppressos in sinu eius. 10 Et nescierunt facere rectum, dicit
Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis
. 11 Propterea haec dicit Dominus Deus: Inimicus circumdabit
terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae
. 12 Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore
leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii
Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci
grabato. 13 Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus,
Deus exercituum: 14 In die cum visitavero praevaricationes
Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur
cornua altaris et cadent in terram; 15 et percutiam domum
hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et
dissipabuntur aedes magnae , dicit Dominus.
4 1 Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in
monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae
dicitis dominis vestris: Affer, ut bibamus . 2 Iuravit Dominus
Deus in sanctitate sua: Ecce dies venient super vos, et
levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; 3
et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon
, dicit Dominus. 4 Venite in Bethel et impie agite, ad
Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas
vestras, tribus diebus decimas vestras, 5 et sacrificate de
fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et
annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel , dicit Dominus
Deus. 6 Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis
urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et
non estis reversi ad me , dicit Dominus. 7 Ego quoque prohibui a
vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et
plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una
compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. 8 Tunc
fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent
aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me , dicit
Dominus. 9 Percussi vos in vento urente et in
aurugine; multitudinem hortorum vestrorum et vinearum
vestrarum, ficeta vestra et oliveta vestra comedit eruca; sed non
redistis ad me , dicit Dominus. 10 Misi in vos pestem sicut
pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis
vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares
vestras; sed non redistis ad me , dicit Dominus. 11 Subverti
vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi
torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me , dicit
Dominus. 12 Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam
tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; 13 quia ecce formans
montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem
eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa
terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
5 1 Audite verbum istud, quod ego levo super
vos, planctum, domus Israel: 2 Cecidit, non adiciet ut
resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui
suscitet eam. 3 Quia haec dicit Dominus Deus: Urbs, de qua
egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua
egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel
. 4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: Quaerite me et
vivetis; 5 et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite
intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva
ducetur, et Bethel erit iniquitas . 6 Quaerite Dominum et
vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et
non sit qui exstinguat Bethel. 7 Qui convertunt in absinthium
iudicium et iustitiam in terram deiciunt. 8 Qui facit stellas
Pliadis et Orionem et convertit in mane tenebras et diem in noctem
obscurat; qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem
terrae; Dominus nomen eius. 9 Qui micare facit vastitatem super
robustum et vastitatem super arcem affert. 10 Odio habuerunt
corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. 11
Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem frumenti
abstulistis ab eo, domos quadro lapide aedificastis et non
habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis
vinum earum. 12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata
vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes
deprimentes in porta. 13 Ideo prudens in tempore illo tacet, quia
tempus malum est. 14 Quaerite bonum et non malum, ut vivatis, ita
ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. 15 Odite
malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte
misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. 16 Propterea
haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis
planctus, et in cunctis viis dicetur: Vae, vae!; et vocabunt
agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. 17
Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui
, dicit Dominus. 18 Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid
vobis dies Domini? Tenebrae et non lux. 19 Quomodo si fugiat vir a
facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et
innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. 20
Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore
in ea? 21 Odi, proieci festivitates vestras et non delector
coetibus vestris. 22 Quod si obtuleritis mihi
holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia
pinguium vestrorum non respiciam. 23 Aufer a me tumultum carminum
tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. 24 Et affluat quasi
aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis. 25 Numquid
hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis,
domus Israel? 26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan,
imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. 27 Et
migrare vos faciam trans Damascum , dicit Dominus; Deus exercituum
nomen eius.
6 1 Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in
monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus
Israel! 2 Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath
magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis
istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? 3 Qui
removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae. 4
Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis
suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti; 5
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa
cantici; 6 bibentes vinum in phialis, optimis unguentis
delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph. 7 Quapropter
nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio
lascivientium. 8 Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus,
Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob et domos eius
odi et tradam civitatem et plenitudinem eius . 9 Quod si reliqui
fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; 10 et tollet
eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et
dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?
. Et respondebit: Non est; et dicet ei: Tace!; non est qui
recordetur nominis Domini. 11 Quia ecce Dominus mandat et percutiet
domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. 12 Numquid
currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam
convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in
absinthium? 13 Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: Numquid non
in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? . 14 Ecce enim
suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum,
gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae
.
7 1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat
lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges
serotinae post fruges demessas regis. 2 Et factum est, cum
consummasset comedere herbam terrae, dixi: Domine Deus, propitius esto,
obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? . 3 Misertus est
Dominus super hoc. Non erit , dixit Dominus Deus. 4 Haec ostendit
mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et
devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. 5 Et dixi: Domine
Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? . 6
Misertus est Dominus super hoc. Sed et istud non erit , dicit Dominus
Deus. 7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum
litum, et in manu eius trulla caementarii. 8 Et dixit Dominus ad me:
Quid tu vides, Amos? . Et dixi: Trullam caementarii . Et dixit
Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam
ultra ignoscere ei. 9 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria
Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio . 10
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens:
Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra
sustinere universos sermones eius. 11 Haec enim dicit Amos: In gladio
morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua . 12 Et
dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et
comede ibi panem et prophetabis ibi; 13 et in Bethel non adicies ultra
ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est . 14
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: Non sum propheta et non sum
filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. 15
Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad
me: Vade, propheta ad populum meum Israel. 16 Et nunc audi verbum
Domini. Tu dicis: Non prophetabis super Israel et non stillabis verba
super domum Isaac. 17 Propter hoc haec dicit Dominus: Uxor tua in
civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et
humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel
captivus migrabit de terra sua .
8 1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum
pomorum. 2 Et dixit: Quid tu vides, Amos? . Et dixi: Canistrum
pomorum . Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum
Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. 3 Et lugent cantatrices
palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in
omni loco proicientur: silentium. 4 Audite hoc, qui conteritis
pauperem et deficere facitis egenos terrae, 5 dicentes: Quando
transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et
aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et
supponamus stateras dolosas, 6 ut possideamus in argento egenos et
pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?. 7
Iuravit Dominus in superbia Iacob: Non obliviscar in perpetuum omnia
opera eorum. 8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit
omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit
et decrescet quasi flumen Aegypti? 9 Et erit: in die illa, dicit
Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere
faciam terram in die luminis 10 et convertam festivitates vestras in
luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes
lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi
luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum. 11 Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem
panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini . 12 Et fugient
a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem
circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient. 13 In die
illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti. 14 Qui
iurant in delicto Samariae et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan! et
Vivit via, Bersabee! , et cadent et non resurgent
ultra.
9 1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute
capitellum, et commoveantur superliminaria; frange eos in capite
omnes, et novissimum eorum in gladio interficiam; non fugiet ex eis
fugitivus, et non salvabitur superstes eis. 2 Si descenderint usque
ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in
caelum, inde detraham eos. 3 Et si absconditi fuerint in vertice
Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis
meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; 4
et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo
gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum et
non in bonum . 5 Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et
tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut
fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti. 6 Qui aedificat
in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui
vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen
eius. 7 Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii
Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra
Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir? 8 Ecce oculi
Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie
terrae; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit
Dominus. 9 Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus
domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet
lapillus super terram. 10 In gladio morientur omnes peccatores populi
mei, qui dicunt: Non appropinquabit et non veniet super nos
malum. 11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod
cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant,
instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis, 12 ut
possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum
est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec. 13 Ecce dies
veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et
calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes
colles liquefient. 14 Et convertam captivitatem populi mei
Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et
plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent
fructus eorum. 15 Et plantabo eos super humum suam, et non
evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis , dicit Dominus Deus
tuus.
|